monumenta.ch > Boethius > bnf8672.58 > bnfNAL1592.502 > sectio 7 > bnf8907.645 > sectio 3 > bnf15046.229 > sectio 5 > bavPal.lat.311.336 > bavPal.lat.311.341 > bkeCod.16.99r > bsbClm6224.103 > bnf15046.205 > bnf8907.242 > sectio 2 > sectio 2 > bnf15046.248 > bsbClm14439.94 > csg899.44 > bnf15046.191 > 2 > sectio 2 > sectio 101 > bkeCod.16.211v > admCod.164.35 > sectio 34 > bnf6158.87 > bkeCod.16.206r > csg211.292 > bnf15046.131 > bnf17226.70 > csg566.112 > bumMs.H125.68 > csg75.840 > csg899.43 > sectio 21 > sectio 21 > ad Hebraeos,3624 > sectio 6 > sectio 3 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 102, 5
Opportunum ergo est, fratres, ut haec vobis dicantur. Attendite pauperes, sive iacentes, sive ambulantes: attendite pauperes, facite opera bona. Qui soletis, facite: et qui non soletis, facite. Crescat numerus bene operantium: quoniam crescit et fidelium numerus. Quod facitis, quantum bonum sit nondum videtis: quia et rusticanus quando seminat, segetem non videt, sed terrae credit. Tu Deo quare non credis? Veniet messis nostra. Puta quia modo laborantes agimus, laborantes operamur recepturi, sicut scriptum est: Euntes ibant et flebant, iactantes semina sua; venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos .